CARISSIME—Scribis, ut nummos scilicet epistolarios solvam et postremo in Tartara abeam: immo tu potius Tartaricum (ut aiunt) deprehendisti, qui me vernacula mea lingua pro scriba conductitio per tot annos satis eleganter usum ad Latinè impure et canino fere ore latrandum per tuasmet epistolas benè compositas et concinnatas percellere studueris. Conabor tamen: Attamen vereor, ut Ædes istas nostri Christi, inter quas tantâ diligentia magistri improba [?improbi] bonis literulis, quasi per clysterem quendam injectis, infrà supraque olim penitus imbutus fui, Barnesii et Marklandii doctissimorum virorum nominibus adhuc gaudentes, barbarismis meis peregrinis et aliunde quæsitis valde dehonestavero [sic]. Sed pergere quocunque placet. Adeste igitur, quotquot estis, conjugationum declinationumve turmæ, terribilia spectra, et tu imprimis ades, Umbra et Imago maxima obsoletæ (Diis gratiæ) Virgæ, quâ novissime in mentem recepta, horrescunt subito natales [nates], et parum deest quo minùs braccas meas ultro usque ad crura demittam, et ipse puer pueriliter ejulem.
Ista tua Carmina Chamouniana satis grandia esse mihi constat; sed hoc mihi nonnihil displicet, quòd in iis illae montium Grisosonum inter se responsiones totidem reboant anglicè, God, God, haud aliter atque temet audivi tuas montes Cumbrianas resonare docentes, Tod, Tod, nempe Doctorem infelicem: vocem certe haud Deum Sonantem. Pro cæteris plaudo.
Itidem comparationes istas tuas satis callidas et lepidas certè novi: sed quid hoc ad verum? cum illi Consulari viro et mentem
1802 | A LATIN LETTER | 247 |
Istas Wordsworthianas nuptias (vel potius cujusdam Edmundii tui) te retulisse mirificum gaudeo. Valeas, Maria, fortunata nimium, et antiqua; illae Mariae Virgini (comparatione plusquam Caesareana) forsitan comparanda, quoniam “beata inter mulieres:” et etiam fortasse Wordsworthium ipsuni tuum maritum Angelo Salutatori æquare fas erit, quoniam e Cœlo (ut ille) descendunt et Musæ et ipsi Musicolæ: at Wordsworthium Musarum observantissimum semper novi. Necnon te quoque affinitate hac nova, Dorothea, gratulor: et tu certe alterum donum Dei.
Istum Ludum, quem tu, Coleridgi, Americanum garris, a Ludo (ut Ludi sunt) maximè abhorrentem prætereo: nempe quid ad Ludum attinet, totius illæ gentis Columbianæ, a nostrâ gente, eadem stirpe ortâ, ludi singuli causa voluntatem perperam alienare? Quæso ego materiam ludi: tu Bella ingeris.
Denique valeas, et quid de Latinitate mea putes, dicas: facias ut opossum illum nostrum volantem vel (ut tu malis) quendam Piscem errabundum, a me salvum et pulcherrimum esse jubeas. Valeant uxor tua cum Hartleiio nostro. Soror mea salva est et ego: vos et ipsa salvere jubet. Ulterius progrediri [? progredi] non liquet: homo sum æratus.
P.S.—Pene mihi exciderat, apud me esse Librorum a Johanno Miltono Latinè scriptorum volumina duo, quæ (Deo volente) cum cæteris tuis libris ocyùs citius per Maria [?] ad te missura [sic] curabo; sed me in hoc tali genere rerum nullo modo festinantem novisti: habes confitentem reum. Hoc solum dici [sic] restat, prædicta volumina pulchra esse et omnia opera Latina J. M. in se continere. Circa defensionem istam Pro Popo. Ango. acerrimam in præsens ipse præclaro gaudio moror.