FACUNDISSIME Poeta! quanquam istiusmodi epitheta oratoribus potiùs quam poetis attinere facilè scio—tamen, facundissime!
Commoratur nobiscum jamdiu, in agro Enfeldiense, scilicet, leguleius futurus, illustrissimus Martinus Burneius, otium agens, negotia nominalia, et officinam clientum vacuam, paululum fugiens. Orat, implorat te—nempe, Martinus—ut si (quòd Dii faciant) forte fortuna, absente ipso, advenerit tardus cliens, eum certiorem feceris per literas hûc missas. Intelligisne? an me Anglicè et barbarice ad te hominem perdoctum scribere oportet?
Si status de franco tenemento datur avo, et in eodem facto si mediate vel immediate datur hœredibus vel hœredibus corporis dicti avi, postrema hæc verba sunt Limitationis, non Perquisitionis.
Dixi.